- SCACCI vel SCACCORUM Ludus
- SCACCI, vel SCACCORUM LudusGallis Italisque Scachii, voce a calculis detortâ, ut placet Salmasio; nonnullis a German. Schach, i. e. latro, ut sit latrunoulorum ludus; Car. du Fresne nomen habet a Persica voce Scach i e. Rex, quod praecipua huius ludi persona Rex, Vide eum Not. ad Ioinvillam p. 59. et ad Alexiadem p. 383. et 384. vel quod Regibus dignus sit: (quamvis eius usu interdixit filio suo primogenito Iacobus M. Britanniae Rex, in Δώρῳ suo Βασιλικῷ l. 3.) Graecis veteribus Πόλις, recentioribus Ζατρίκιον dicitur, vit videre est apud veter. Theocriti Scholiastem, collato cum eo, quod Achmes habet de Zatricio. descripsit illum leganti Poemate Hieronymus Vida, et varia iam de eo praelibavimus, in vocibus Calculi item Latrunculorum ludus. Vide quoque ubi de Zatricio alibique passim. In co cum ad imaginem belli omnia composita sint, hinc militum, aciei, phalangis, proelii, hostium, captivorum, iropaeorum, passim mentio apud Veteres dum illum ludum deseribunt. Victoria autem penes eum, qui Regem, h. e. principem calculum, ad incitas, id est, eo redigit, ut cieri movetique nequeat. Quod scaccum mattum, h. e. contritum et subactum, Galli vocant. Sedes, in quibus calculi dispositi, capsi, mandrae, valli Latinis; Graecis πόλεις, γραμμαὶ, χώραι, dictae sunt, ut videre est in his vocibus. Plura vero hanc in rem apud Salmas. in Proculo c. 13. ubi totam eruditi huius Ludi rationem accurate exponit, et in quo a Palamedis ludo, Ludo item XII. scriptorum, diversus sit, docet. Addam hic saltem, ex verteri Aresto Paris. A. C. 1320. Scaccarii, seu tabulae lusoriae, ex iaspide et chalcedonio, cum familia videl. una parte de iaspide et alia parte de crystallo, mentionem facere Car. du Fresne Glossar. Coeterum, quantopere lusus hic militaris peritiae candidatis utils sit, docet Dan. Heinsius Orat. Fun. in obitum Mauritii Princ. Nassovii habitâ etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.